- ORIBATAE
- ORIBATAEapud Firmicum l. 7. Erunt funambuli, oribatae, neurobatae et qui talia pertractent: Graecis sunt ὀρειβάται κρημνοβάτας vocat Hesychius, quos cum neurobatis perperam, ut videtur, confundit: inter Veteres fuêre Θαυματοποιοὺς, quod mirabili celeritate per praerupta et acclivia scanderent, sic dicti. Salmas. ad Flav. Vopisc. in Carino, c. 19. Vide quoque infra Tichobates.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.